Paragraphus 7 LAPSUS

Numerus 385 Catechismi

Deus infinite est bonus et omnia Eius opera bona sunt. Attamen nemo doloris, malorum in natura — quae tamquam limitibus creaturarum propriis apparent conexa — aufugit experientiam et praecipue quaestionem mali moralis. Unde venit malum? « Quaerebam unde malum et non erat exitus », dicit sanctus Augustinus, 274 et eius propria dolorosa investigatio exitum non inveniet nisi in eius conversione ad Deum vivum. Quia « mysterium [...] iniquitatis » (2 Thess 2,7) non illuminatur nisi sub luce mysterii pietatis. 275 Revelatio amoris divini in Christo simul extensionem mali et superabundantiam gratiae manifestavit. 276 Debemus igitur quaestionem originis mali considerare, nostrae fidei oculos coniicientes in Illum qui solus eius est victor. 277

Fons publicus ↗