Aequalitas et diversitas a Deo volitae

Numerus 369 Catechismi

Vir et mulier creati sunt, id est sunt a Deo voliti: ex alia parte, in aequalitate perfecta quatenus personae humanae, ex alia vero in eorum esse specificum viri et mulieris. « Virum esse », « mulierem esse » realitas est bona et a Deo volita: vir et mulier dignitatem habent inamissibilem quae illis immediate a Deo eorum Creatore advenit. 255 Vir et mulier sunt, cum eadem dignitate, « ad imaginem Dei ». Illi in suo « virum-esse » et in suo « mulierem-esse » sapientiam et bonitatem reverberant Creatoris.

Fons publicus ↗