II. « Corpore et anima unus »
Numerus 367 Catechismi
Quandoque invenitur animam a spiritu distingui. Sic sanctus Paulus orat ut nostra « omnia, et integer spiritus [...] et anima et corpus » serventur « sine querela in Adventu Domini » (1 Thess 5,23). Ecclesia docet hanc distinctionem dualitatem non introducere in animam. 251 « Spiritus » significat hominem inde a creatione sua ad suum finem supernaturalem ordinari, 252 animamque eius capacem esse quae gratuito ad communionem superelevetur cum Deo. 253