I. « Ad imaginem Dei »
Numerus 358 Catechismi
Deus omnia creavit pro homine; 235 homo est creatus ut Deo serviat Eumque amet et Ei totam offerat creationem:
« Quisnam igitur tandem est ille creandus, cui tantum honoris deferatur? Homo est, magnum illud animal et admirabile quodque omni creatura praestantius est apud Deum, propter quem caelum et terra et mare ac reliquum omne creaturae corpus est conditum: homo, cuius ita Deus salutem adamavit, ut ne Unigenito quidem Suo propter eum parceret: neque enim omnia praestare molirique destitit, donec in altum evectum in Sua dextera collocavit ». 236