II. Mundus visibilis

Numerus 339 Catechismi

Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias. De singulis operibus « sex dierum » dicitur: « Et vidit Deus quod esset bonum ». « Ex ipsa enim creationis condicione res universae propria firmitate, veritate, bonitate propriisque legibus ac ordine instruuntur ». 222 Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo, infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei. Hac de causa, homo bonitatem propriam uniuscuiusque creaturae revereri debet, ut usus rerum vitetur inordinatus, qui Creatorem contemnit et consequentias nefastas pro hominibus et pro eorum ambitu secum fert.

Fons publicus ↗