III. « Mundus ad Dei gloriam conditus est »

Numerus 293 Catechismi

Veritas est fundamentalis, quam Scriptura et Traditio docere et celebrare non desinunt, « mundum ad Dei gloriam conditum esse ». 134 Deus omnia creavit, explicat sanctus Bonaventura « non [...] propter gloriam augendam, sed propter gloriam manifestandam et propter gloriam Suam communicandam ». 135 Deus enim nullam aliam rationem habere potest ad creandum, nisi Suum amorem Suamque bonitatem: « Aperta enim manu clave amoris, creaturae prodierunt ». 136 Concilium vero Vaticanum I explicat:

« Deus bonitate Sua et omnipotenti virtute non ad augendam Suam beatitudinem nec ad acquirendam, sed ad manifestandam perfectionem Suam per bona, quae creaturis impertitur, liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem ». 137

Fons publicus ↗