« Dimitte nobis debita nostra »...

Numerus 2839 Catechismi

Audaci fiducia, Patrem nostrum orare incepimus. Eum supplicantes ut Nomen Eius sanctificetur, ab Eo petivimus ut semper magis sanctificemur. Sed, licet veste baptismali superinduti, peccare nosque a Deo avertere non desinimus. Nunc in hac nova petitione, ad Eum redimus, tamquam filius prodigus, 340 et nos coram Eo agnoscimus peccatores, sicut publicanus. 341 Nostra petitio quadam incipit « confessione » qua simul nostram miseriam Eiusque confitemur misericordiam. Firma est nostra spes, quia, in Eius Filio, « habemus Redemptionem, remissionem peccatorum » (Col 1,14). 342 Efficax et indubium remissionis Eius signum in sacramentis invenimus Ecclesiae Eius. 343

Fons publicus ↗