IV. « Panem nostrum cotidianum da nobis hodie »
Numerus 2837 Catechismi
« Cotidianum ». Novum Testamentum alias hoc verbo epioúsios non utitur. Id, sensu temporali sumptum, paedagogica est repetitio illius « hodie » 333 ad nos confirmandos in fiducia « sine exceptione ». Sensu qualitativo sumptum, significat id quod ad vitam necessarium est, et largius omne bonum sufficiens ad subsistendum. 334 Ad litteram sumptum (epioúsios: « super-substantiale »), directe indicat Panem vitae, corpus Christi, « pharmacum immortalitatis » 335 sine quo vitam in nobis non habemus. 336 Tandem, si cum verbo praecedenti coniungatur, sensus caelestis est evidens: « dies », de quo ibi agitur, est ille Domini, ille Convivii Regni, anticipati in Eucharistia quae iam praegustatio est Regni venturi. Hac de causa, oportet liturgiam eucharisticam « cotidie » celebrari.
« Ergo Eucharistia panis noster cotidianus est [...]. Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus Eius, effecti membra Eius, simus quod accipimus. [...] Et quod in Ecclesia lectiones cotidie auditis, panis cotidianus est: et quod hymnos auditis et dicitis, panis cotidianus est. Haec enim sunt necessaria peregrinationi nostrae ». 337
Pater de caelo nos hortatur ut, sicut filii de caelo, Panem de caelo petamus. 338 Christus « Ipse est panis qui est satus in Virgine, fermentatus in carne, in passione confectus, fornace coctus sepulcri, in ecclesiis conditus, inlatus altaribus caelestem cibum cotidie fidelibus subministrat ». 339