III. « Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra »
Numerus 2827 Catechismi
« Si quis Dei [...] voluntatem [...] facit, hunc exaudit » (Io 9,31). 317 Tanta est orationis Ecclesiae potentia in nomine Eius Domini, praesertim in Eucharistia; eadem est intercessionis communio cum sanctissima Matre Dei 318 et cum omnibus sanctis qui Domino fuerunt « grati » quia nihil nisi Eius voluerunt voluntatem:
« Nec illud a veritate abhorret, ut accipiamus, "Fiat voluntas Tua sicut in caelo et in terra", sicut in Ipso Domino nostro Iesu Christo, ita et in Ecclesia: tanquam in viro qui Patris voluntatem implevit, ita et in femina quae illi desponsata est ». 319