IV. « Qui es in caelis »
Numerus 2796 Catechismi
Cum Ecclesia « Pater noster qui es in caelis » precatur orationem, profitetur nos esse populum Dei iam in caelestibus in Christo Iesu consedentes, 273 absconditos cum Christo in Deo, 274 et qui simul « ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes » (2 Cor 5,2): 275
Christiani « in carne sunt, sed non secundum carnem vivunt. In terra degunt, sed in caelo civitatem suam habent ». 276