V. Oratio Horae Iesu

Numerus 2746 Catechismi

Iesus, cum Eius venisset Hora, Patrem orat. 214 Eius oratio, longissima quae ab Evangelio transmittatur, totam Oeconomiam creationis et salutis complectitur, sicut etiam Eius Mortem Eiusque Resurrectionem. Oratio Horae Iesu semper permanet illa Eius, sicut etiam Eius Pascha, quod, cum « semel pro semper » evenerit, praesens permanet in Ecclesiae Eius liturgia.

Fons publicus ↗