IV. In amore perseverare

Numerus 2744 Catechismi

Orare vitalis necessitas est. Demonstratio e contrario non minus est convincibilis: nisi nos a Spiritu duci sinamus, in servitutem iterum incidimus peccati. 210 Quomodo Spiritus potest « nostra vita » esse, si cor nostrum longe est ab Eo?

« Nihil enim precationi aequale: ea quippe est quae ex impossibilibus possibilia facit, ex difficilibus facilia [...]. Impossibile est [...] hominem [...] precantem [...] umquam in peccatum incidere ». 211 « Qui orat, certo salvatur; qui non orat, certo damnatur ». 212

Fons publicus ↗