Cur non exaudiri querimur?
Numerus 2736 Catechismi
Sumusne persuasi de eo quod « quid oremus, sicut oportet nescimus » (Rom 8,26)? Petimusne a Deo « bona convenientia »? Scit enim Pater noster, quibus opus sit nobis, antequam petamus ab Eo, 198 sed Ipse nostram exspectat petitionem quia Eius filiorum dignitas in eorum libertate est. Oportet igitur orare cum Eius Spiritu libertatis, ut possimus re vera cognoscere Eius desiderium. 199