III. Oratio contemplativa

Numerus 2709 Catechismi

Quid est oratio contemplativa? Sancta Theresia respondet: « Oratio mentalis, meo iudicio, aliud non est quam de amicitia agere, ita ut quis saepe se habeat solitarie agendo cum Eo a quo scimus amari ». 184

Oratio contemplativa Eum quaerit « quem diligit anima mea » (Ct 1,7). 185 Iesus, et in Eo Pater, quaeritur, quia Eum desiderare initium amoris semper est, et Ipse quaeritur fide pura, hac fide quae efficit ut ex Eo nascamur et in Eo vivamus. Etiam in oratione contemplativa potest quis meditari, intuitus tamen in Dominum fertur.

Fons publicus ↗