Oratio ad Iesum

Numerus 2666 Catechismi

Sed Nomen, quod totum continet, est illud quod Filius Dei in Sua recipit Incarnatione: IESUS. Nomen divinum nostris humanis labiis est ineffabile, 147 sed Verbum Dei, nostram assumens humanitatem, illud nobis tradit atque illud possumus invocare: « Iesus », « YHWH salvat ». 148 Nomen Iesu totum continet: Deum et hominem atque totam creationis et salutis Oeconomiam. « Iesum » orare est Illum invocare, Illum in nobis appellare. Eius Nomen unum est quod continet praesentiam quam significat. Iesus est resuscitatus, et quicumque Eius invocat Nomen, Dei accipit Filium qui eum amavit et Se tradidit pro eo. 149

Fons publicus ↗