IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis

Numerus 2427 Catechismi

Labor humanus immediate provenit a personis, quae ad imaginem Dei sunt creatae quaeque vocantur ut aliae cum aliis et pro aliis opus creationis prorogent terrae dominando. 305 Labor igitur est officium: « Si quis non vult operari, nec manducet » (2 Thess 3,10). 306 Labor dona honorat Creatoris et accepta talenta. Potest etiam redemptivus esse. Homo, poenam sustinens 307 laboris in unione cum Iesu, operario ex Nazareth et crucifixo in Calvario, quodammodo cum Filio Dei collaborat in Eius opere redemptivo. Sese Christi manifestat discipulum, crucem quotidie gestans in activitate ad quam vocatur adimplendam. 308 Labor esse potest sanctificationis medium et realitatum terrestrium animatio in Christi Spiritu.

Fons publicus ↗