Matrimonii fecunditas

Numerus 2367 Catechismi

Coniuges, ad vitam dandam vocati, potentiam creatricem et paternitatem participant Dei. 250 « In officio humanam vitam transmittendi atque educandi, quod tamquam propria eorum missio considerandum est, coniuges sciunt se cooperatores esse amoris Dei Eiusque veluti interpretes. Ideo humana et christiana responsabilitate suum munus adimplebunt ». 251

Fons publicus ↗