Eucharistia dominicalis

Numerus 2178 Catechismi

Haec praxis christianae congregationis inde ab initiis aetatis apostolicae procedit. 119 Epistula ad Hebraeos commemorat: « Non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes » (Heb 10,25).

Traditio memoriam servat cuiusdam adhortationis semper actualis: « Mane igitur in ecclesia Dei compare, accede ad Dominum, confitere Ipsi peccata tua, poenitentiam age precibus [...], permane in divina et sacra liturgia, absolve preces tuas et nequaquam ante dimissam concionem egredere [...]. Haec enim dies, ut saepe diximus, ad preces et requiem tibi data est. Haec igitur illa est, quam fecit Dominus, gaudeamus et exsultemus in illa ». 120

Fons publicus ↗