II. Lex vetus
Numerus 1963 Catechismi
Secundum christianam traditionem, Lex sancta, 191 spiritalis 192 et bona 193 adhuc est imperfecta. Tamquam paedagogus, 194 id ostendit quod facere oportet, sed ex se vim, gratiam Spiritus non praebet, ad illam adimplendam. Illa, propter peccatum, quod tollere nequit, lex manet servitutis. Iuxta sanctum Paulum, munus habet praesertim denuntiandi et manifestandi peccatum quod « legem concupiscentiae » 195 in hominis corde constituit. Tamen Lex primus permanet gressus in Regni via. Populum electum et unumquemque christianum praeparat et disponit ad conversionem et ad fidem in Deum Salvatorem. Doctrinam praebet quae in perpetuum tamquam verbum Dei subsistit.