I. Auctoritas
Numerus 1900 Catechismi
Oboedientiae officium omnibus iniungit ut auctoritati honores tribuantur, quae illi debentur, atque ut personae quae eius munus exercent, observantia et, pro earum meritis, gratitudine et benevolentia circumdentur.
Apud sanctum Clementem Romanum Papam invenitur oratio, omnium antiquissima, pro auctoritate politica: 149
Eis « da, Domine, sanitatem, pacem, concordiam, firmitatem, ut imperium, quod Tu iis dedisti, sine offendiculo administrent. Tu enim, Domine, caelestis rex saeculorum, filiis hominum das gloriam et honorem et potestatem eorum, quae in terra sunt; Tu, Domine, dirige consilium eorum secundum id, quod bonum et beneplacitum est in conspectu Tuo, ut potestatem a Te datam in pace et mansuetudine pie administrantes propitium Te habeant ». 150