III. Spiritus Sancti dona et fructus
Numerus 1831 Catechismi
Septem Spiritus Sancti dona sunt sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor Dei. Eadem in sua plenitudine ad Christum pertinent Filium David. 104 Illorum qui ea recipiunt, virtutes complent et ducunt ad earumdem perfectionem. Fideles dociles reddunt ad prompte inspirationibus divinis oboediendum.
« Spiritus Tuus bonus deducet me in terram rectam » (Ps 143,10).
« Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. [...] Si autem filii, et heredes; heredes quidem Dei, coheredes autem Christi » (Rom 8,14.17).