Gratia sacramenti Matrimonii
Numerus 1642 Catechismi
Christus est huius gratiae fons. « Sicut enim Deus olim Foedere dilectionis et fidelitatis populo Suo occurrit, ita nunc hominum Salvator Ecclesiaeque Sponsus, per sacramentum Matrimonii christifidelibus coniugibus obviam venit ». 300 Ipse cum eis manet, eis vim praebet ut Ipsum sequantur suam crucem super se sumentes, ut iterum post lapsus surgant, ut sibi mutuo indulgeant, ut alii aliorum portent onera, 301 ut sint « subiecti invicem in timore Christi » (Eph 5,21), et se mutuo ament amore supernaturali, tenero et fecundo. Ipse illis praebet, iam hic in terris, in gaudiis eorum amoris et eorum vitae familiaris, ut nuptiarum Agni praegustent convivium:
« Unde vero sufficiamus ad enarrandam felicitatem eius matrimonii, quod Ecclesia conciliat et confirmat oblatio et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet? [...] Quale iugum fidelium duorum unius spei, unius voti, unius disciplinae, eiusdem servitutis! Ambo fratres, ambo conservi; nulla spiritus carnisve discretio, atquin vere duo in carne una. Ubi caro una, unus est spiritus ». 302