Virginitas propter Regnum

Numerus 1620 Catechismi

Utrumque, Matrimonii sacramentum et virginitas propter Regnum Dei, ab Ipso Domino provenit. Ipse illis significationem praebet et gratiam tribuit necessariam ad vivendum in eis secundum voluntatem Eius. 268 Virginitatis propter Regnum aestimatio 269 et christiana Matrimonii significatio inseparabiles sunt et sibi mutuo favent:

« Qui matrimonium damnat, is virginitatis etiam gloriam carpit; qui laudat, is virginitatem admirabiliorem [...] reddit. Nam quod deterioris comparatione bonum videtur, id haud sane admodum bonum est; quod autem omnium sententia bonis melius, id excellens bonum est ». 270

Fons publicus ↗