Fides et intellectus
Numerus 156 Catechismi
Motivum credendi id non est quod veritates revelatae lumini nostrae rationis naturalis tamquam verae et intelligibiles appareant. Credimus « propter auctoritatem Ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest ». 160 « Ut nihilominus fidei nostrae "obsequium rationi consentaneum" esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi Revelationis Suae argumenta ». 161 Sic Christi et sanctorum miracula, 162 prophetiae, Ecclesiae propagatio et sanctitas, eius fecunditas et stabilitas « divinae Revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata », 163 credibilitatis motiva quae ostendunt quod « fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus ». 164