Celebrationis motus
Numerus 1350 Catechismi
Donorum praesentatio (offertorium): tunc ad altare, quandoque processione, panis et vinum afferuntur quae a sacerdote, nomine Christi, in Sacrificio offerentur eucharistico, in quo Eiusdem corpus et sanguis efficientur. Est idem gestus Christi in ultima Cena, « panem et calicem accipientis ». « Hanc oblationem Ecclesia sola puram offert Fabricatori, offerens Ei cum gratiarum actione ex creatura Eius ». 324 Donorum praesentatio ad altare gestum Melchisedech assumit et Creatoris dona manibus concredit Christi. Ipse in Suo sacrificio omnia humana conamina offerendi sacrificia ad perfectionem ducit.