III. Confirmationis effectus
Numerus 1303 Catechismi
Hac de causa, Confirmatio augmentum et altiorem penetrationem affert gratiae baptismalis:
— nos profundius in filiationem radicat divinam in qua clamamus: « Abba, Pater! » (Rom 8,15);
— nos Christo firmius unit;
— dona Spiritus Sancti in nobis auget;
— nostrum vinculum cum Ecclesia reddit perfectius; 270
— nobis specialem Spiritus Sancti concedit vim, ut fidem verbo et opere propagemus et defendamus tamquam veri Christi testes, ut nomen Christi strenue confiteamur neque experiamur coram cruce ruborem: 271
« Unde repete, quia accepisti signaculum spirituale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris, et serva quod accepisti. Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus, et dedit pignus, Spiritum, in cordibus tuis ». 272