II. Confirmationis signa et ritus

Numerus 1296 Catechismi

Ipse Iesus Se signatum sigillo Patris Sui declarat. 260 Etiam christianus est sigillo quodam signatus: « Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris » (2 Cor 1,21-22). 261 Hoc sigillum Spiritus Sancti totalem significat pertinentiam ad Christum, aliquem in Eius servitium esse in perpetuum, sed etiam promissionem protectionis divinae in magna eschatologica probatione. 262

Fons publicus ↗