Sacramentale unitatis christianorum vinculum
Numerus 1271 Catechismi
Baptismus fundamentum constituit communionis inter omnes christianos, etiam relate ad illos qui nondum in plena sunt cum Ecclesia catholica communione: « Hi enim qui in Christo credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta, constituuntur. [...] Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur ». 221 « Baptismus igitur vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter omnes qui per illum regenerati sunt ». 222