Catechesis et liturgia
Numerus 1075 Catechismi
Catechesis liturgica in mysterium Christi conatur introducere (ipsa est mistagogia), a visibili ad invisibile procedens, a significanti ad significatum, a « sacramentis » ad « mysteria ». Talis catechesis ad competentiam pertinet catechismorum localium et regionalium. Hic Catechismus, qui ad totius Ecclesiae servitium in diversitate eius rituum eiusque culturarum esse vult,15 id exponet quod fundamentale est totique Ecclesiae commune ad liturgiam tamquam mysterium et celebrationem attinens (sectio prima), deinde septem sacramenta et sacramentalia (sectio secunda).