VI. Caelorum novorum et terrae novae spes

Numerus 1050 Catechismi

« Bona enim humanae dignitatis, communionis fraternae et libertatis, hos omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus, postquam in Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus, postea denuo inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata, cum Christus Patri reddet Regnum aeternum et universale ». 650 Tunc Deus erit « omnia in omnibus » (1 Cor 15,28), in vita aeterna:

« Vita reipsa et veritate Pater est, qui per Filium omnibus in Spiritu Sancto caelestia dona tamquam ex fonte profundit: at per Eius benignitatem nobis quoque hominibus aeternae vitae bona veraciter promissa sunt ». 651

Fons publicus ↗