I. Christus – Unicum sacrae Scripturae Verbum
Numerus 104 Catechismi
In sacra Scriptura indesinenter invenit Ecclesia suum nutrimentum suamque virtutem,92 quia in illa accipit non verbum tantum humanum, sed id quod ipsa revera est: Verbum Dei.93 « In Sacris enim Libris Pater qui in caelis est filiis Suis peramanter occurrit et cum eis sermonem confert ».94