I. Iudicium particulare

Numerus 1021 Catechismi

Mors vitae hominis imponit finem tamquam tempori aperto acceptationi vel reiectioni gratiae divinae in Christo manifestatae. 608 Novum Testamentum de iudicio loquitur praecipue in prospectu finalis occursus cum Christo in Eius secundo Adventu, sed pluries etiam retributionem uniuscuiusque immediate post mortem affirmat in relatione cum eius operibus eiusque fide. Parabola pauperis Lazari 609 et verbum Christi in cruce ad bonum latronem, 610 sicut alii Novi Testamenti textus 611 loquuntur de ultima animae sorte, 612 quae diversa pro aliis et aliis esse potest.

Fons publicus ↗